- CAERON
- CAERON.Video esle viros doctos (inquit Bochart. l. 1. Phaleg. c. 3.) qui ab his dislentire Iosephum putant, cum arcae reliquias ostendi dicit l. 20. Iud. Ant. c. 2. in regione Καιρῶν Caron, quam Adiabenes Rex Monobazus dedit Izati filio; χώραν δίδωσι Καιρῶν λεγομένην. Φέρει δὲ ἡ γῆ πλεῖςτον τὸ ἄμωμον ἀγαθή, ῾ἔςτι δὲ αὐτῇ καὶ τὰ λείψανα τῆς λαρνάκος, ἣν Νῶχον εν τῆς ἐπομβρίας διασεσῶςθαι λόγος ἔχει, καὶ μέχρινῦν ταῦτα τοῖς ἰδεῖν βουλομένοις ἐπιδείκνυται. Sed mirum, ni Iosephi Καιρῶν corruptum sit ex Chaldaeo Cardon, quô utitur Ionathan, und Dionis Κάρδυνον ὄρος. Idem certe solum describi docet Adiabenes vicinia, et amomi feracitas, cuius proventu Cordvene potissimum insignis est. Strabo l. 16. Ε῎ςτι γὰρ ἔυβοτος ἡ χώρα: καὶ ἐυερνἣς, ὥςτε καὶ ἀειθαλῆ τρέφειν καὶ ἄρωμα τὸ ἄμωμον. Sallustius apud Philargyrium in Virgilii Georg. l. 4. v. 49. Apud Cordvenos amomum, et alii leves odores gignuntur. Ind est, quod amomum modo Armenium dicitur, ut in Dioscoride, Plini, Avicenna, etc. modo Assyrium, ut in Virgilio Eclog. 4. v. 25.------ Assyrium vulgo nascetur amomum.Et in Statio, in Epiced. Pileti Ursi l. 2. Sylv. 6. v. 88.------ Assyriô manantes gramine sucos.Itemque in Silio, l. 11. v. 404.Nec crinem Assyriô perfundere pugnet amomôNic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.